| 1 | Dicunt enim, post resurrectionem Domini, quadraginta illis diebus quibus cum discipulis postea legitur conversatus, non oportere ieiunare, nec lugere, quia in laetitia sumus. |
| 2 | Postea vero quam tempus illud expletur quo Christus, advolans ad coelos, praesentia corporali recessit, indictum ieiunium est, ut per cordis humilitatem et abstinentiam carnis mereamur e coelis promissum accipere Spiritum sanctum (Act. I). |