monumenta.ch > Isidorus > 5 > 4
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 37, 3. <<<     >>> 5.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 37, 4.

1 Licet et aliud sacramenti mysterium exprimatur, quod quadraginta diebus eadem ieiunia celebrantur.
2 Lege enim Mosaica generaliter universo populo est praeceptum decimas et primitias offerre Domino Deo.
3 Itaque dum in hac sententia principia voluntatum consummationesque operum nostrorum referre ad Dei gratiam admonemur, in supputatione tamen Quadragesimae summa ista legalium decimarum expletur.
4 Totum enim anni tempus triginta sex dierum numero decimatur: subtractis enim a Quadragesima diebus Dominicis, quibus ieiunia resolvuntur, his diebus, quasi pro totius anni decimis, ad ecclesiam concurrimus, actuumque nostrorum operationem Deo in hostiam iubilationis offerimus.
Isidorus HOME

bnf11864.94 uwb18.55

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik