| 1 | Numero autem quadragenario vita ista propterea figuratur, quia denarius est perfectio beatitudinis nostrae, creatura autem septenario figuratur, quae adhaeret Creatori, in quo declaratur unitas Trinitatis per universum mundum temporaliter annuntiata. |
| 2 | Et quia mundus a quatuor ventis delimatur, et a quatuor elementis erigitur, et quatuor annuis temporum vicibus variatur, decem quater ducta in quadraginta consummantur, quo numero ostenditur omni tempore a delectatione abstinendum, et ieiunandum esse, et caste continenterque vivendum. |