| 1 | In persona quippe Moysi lex, in persona Eliae prophetae accipiuntur, inter quos in monte Christus gloriosus apparuit, ut evidentius emineret, quod de illo dicit Apostolus: Testimonium habens a lege, et prophetis (Rom. III). |
| 2 | In qua ergo parte anni congruentius observatio Quadragesimae constitueretur, nisi confini atque continua dominicae passioni? Quia in ea significatur haec vita laboriosa, cui etiam opus est continentia, ut ab ipsius mundi illecebris ieiunemus, viventes in solo manna, id est, coelestibus spiritualibusque praeceptis. |