monumenta.ch > Isidorus > 1
>>> Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 37, 2.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 37, 1.

1 Ieiuniorum tempora secundum Scripturas sanctas quatuor sunt, in quibus per abstinentiam et lamentum poenitentiae Domino supplicandum est; et licet omnibus diebus orare et abstinere conveniat, his tamen temporibus amplius ieiuniis et poenitentiae servire oportet.
2 Primum enim ieiunium Quadragesimae est, quod veteribus libris coepit ex ieiunio Moysi et Eliae, et ex Evangelio, quia totidem diebus Dominus ieiunavit, demonstrans Evangelium non dissentire a lege et prophetis.
Isidorus HOME

bnf11864.89 uwb18.54

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik