| 1 | Omnes autem festivitates pro varietate religionum diversoque in honore martyrum tempore ideo a viris prudentibus institutae sunt, ne forte rara congregatio populi fidem minueret in Christo. |
| 2 | Propterea ergo dies aliqui constituti sunt, ut in unum omnes pariter convenirent, ut ex conspectu mutuo et fides crescat, et laetitia maior oriatur. |