monumenta.ch > Isidorus > 1 > 1
>>> Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 36, 2.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 36, 1.

1 Festivitates annuas dedicationis ecclesiarum ex more veterum celebrari in Evangelio legimus, ubi dicitur: Facta sunt autem encaenia Ierosolymis (Ioan. X, 22).
2 Encaenia quippe festivitas erat dedicationis templi; Graece enim caenon dicitur novum.
3 Quandocunque enim aliquid novum fuerit dedicatum, encaenia vocatur.
4 Illum enim diem, quo templum dedicatum est, Iudaei solemniter celebrabant, et ipse dies apud eos festus agebatur, qui licet usus in illis exolevit, quia et cultu et templo caruerunt, tamen Christiani servant morem illum patrum, in quos gloria translata videtur.
Isidorus HOME

uwb18.53