| 1 | Non ergo sit nobis ille divinae religionis cultus in angelos, aut martyres, quia non sic habentur, ut tales quaerant honores ut Deus, quia nec ipsi volunt se coli pro Deo, sed illum a nobis coli volunt, quo illuminante laetantur. |
| 2 | Honorandi sunt ergo martyres propter imitationem, non adorandi propter religionem, honorandi charitate, non servitute. |