monumenta.ch > Isidorus > 5
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 35, 4. <<<     >>> 6.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 35, 5.

1 Apparuit hoc in Paulo, et in Barnaba, cum, commoti miraculis quae per eos facta sunt, Lycaonii, tanquam diis, immolare voluerunt.
2 Conscissis enim vestimentis suis, confitentes, et persuadentes se deos non esse, ista sibi fieri vetuerunt.
3 Apparuit et in angelis, sicut in Apocalypsi legimus angelum se adorari prohibentem, ac dicentem adoratori suo: Conservus tuus sum, et fratrum tuorum; Deum adora (Apoc. XXII, 9).
4 Recte itaque scribitur homini ab angelo prohibitum esse adorare se, sed unum Deum, sub quo ei esset et ille conservus.
Isidorus HOME

uwb18.52