Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 35, 4.
| 1 | At vero illo cultu, quae Graece latria dicitur, Latine uno verbo dici non potest, cum sit quaedam propriae Divinitati debita servitus, nec colimus, nec colendum docemus, nisi unum Deum. |
| 2 | Cum autem ad hunc cultum pertineat oblatio sacrificii, unde idololatria dicitur eorum qui hoc etiam idolis exhibent, nullo modo aliquid tale offerimus aut offerendum praecipimus, vel cuiquam sanctae animae, vel cuiquam sancto angelo. |
| 3 | Et quisquis in hunc errorem delabitur, corripitur per sanam doctrinam, sive ut corrigatur, sive ut condemnetur, sive ut caveatur, dum etiam ipsi sancti vel homines, vel angeli, exhiberi sibi nolunt, quod uni Deo deberi norunt. |