monumenta.ch > Isidorus > 2
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 35, 1. <<<     >>> 3.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 35, 2.

1 Quis enim antistitum, in locis sanctorum corporum assistens altari, aliquando dixit: Offerimus tibi, Petre, aut Paule, aut Cypriane? Sed quod offertur, offertur Deo, qui martyres coronavit, apud memorias eorum quos coronavit, quod ex ipsorum locorum admonitione maior affectus exsurgat ad acuendam charitatem et in illos quos imitari debemus, et in illum quo adiuvante possumus.
Isidorus HOME

uwb18.51