| 1 | Necesse est enim sabbatismum animarum populi Dei illuc recurrere atque ibi compleri, ubi datur pars his qui octo, sicut quidam disserens Salomonis dicta sapienter exposuit (Eccle. XI). |
| 2 | Idcirco autem totius quinquagesimae dies post Domini resurrectionem soluta abstinentia in sola laetitia celebrantur, propter figuram futurae resurrectionis, ubi iam non labor, sed requies erit laetitiae. |