monumenta.ch > Isidorus > 4
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 34, 3. <<<     >>> 5.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 34, 4.

1 Constat enim ex septimana septimanarum (Isai. LIII), sed dierum quidem septimanae generant eamdem Pentecosten, in qua fit peccati remissio per Spiritum sanctum, annorum vero septimanae quinquagesimum annum faciunt, qui apud Hebraeos iubilaeus appellatur, in quo similiter terrae fit remissio, et servorum libertas, et possessionum restitutio, quae pretio fuerant comparata.
2 Septem enim septies multiplicati quinquagenarium ex se generant numerum assumpta monade, quam ex futuri saeculi figura praesumptam esse maiorum auctoritas tradidit; fit enim ipsa et octava semper, et prima, imo ipsa est semper una, quae est Dominicus dies.
Isidorus HOME

uwb18.49

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik