monumenta.ch > Isidorus > 1 > 1
>>> Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 34, 2.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 34, 1.

1 Initium sane et causa festivitatis Pentecostes paulo altius repetenda est.
2 Pentecostes enim dies hinc accepit exordium, quando Dei vox in Sina monte desuper intonantis audita est, et lex data est Moysi (Exod. XX).
3 In Novo autem Testamento Pentecoste coepit quando adventum sancti Spiritus, quem Christus promisit, exhibuit, quem ait non esse venturum, nisi ipse ascendisset in coelum.
Isidorus HOME

uwb18.48

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik