monumenta.ch > Isidorus > 2
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 33, 1. <<<    

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 33, 2.

1 Dextera autem Patris, ad quam idem Filius sedere creditur, non est corporea, quod nefas est de Deo sentire.
2 Sed dextera Patris est beatitudo perpetua, quae sanctis in resurrectione promittitur, id est, universae Ecclesiae, quae est corpus Christi; sicut et sinistra eius recte intelligitur miseria, et poena perpetua, quae impiis dabitur.
Isidorus HOME

uwb18.48