monumenta.ch > Isidorus > 1
>>> Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 33, 2.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 33, 1.

1 Ascensionis dominicae solemnitas ideo celebratur, quia eodem die, post mundi victoriam, post inferni regressum, ascendere Christus memoratur ad coelos, sicut scriptum est: Ascendit in altum, cepit captivitatem, dedit dona hominibus (Psal. LXVII).
2 Quae festivitas ideo per revolutum circulum annorum celebratur, ut humanitas assumptae carnis ascendentis Domini collocata ad dexteram Patris in memoriam revocetur, cuius corpus ita in coelo esse credimus, ut erat quando ascendit, quod et vox angelica protestatur, dicens: Sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I), id est, in eadem carnis specie atque substantia; cuius profectio carnis immortalitatem donavit, naturam non abstulit.
Isidorus HOME

uwb18.47

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik