Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 32, 8.
| 1 | Manifestum est enim quo die Dominus crucifixus sit, et in sepulcro fuerit, et resurrexit. |
| 2 | Adiuncta est enim ipsorum dierum observatio per Patres Nicaeni concilii, et orbi universo Christiano persuasum, eo modo pascha celebrari oportere, ut non solum lunam paschalem, sed et diem Dominicum, in quo resurrexit a mortuis, exspectare debeamus. |
| 3 | Inde est quod ad eumdem anni diem non revertitur pascha. |
| 4 | Nam Iudaei tantummodo mensem novorum et lunam observant. |
| 5 | Diem autem Dominicum addendum Patres nostri censuerunt, ut et nostra festivitas a Iudaeorum festivitate distingueretur. |