| 1 | Usque ad vicesimam vero primam ideo Pascha observatur, propter septenarium numerum, quo universitatis significatio saepe figuratur, qui etiam ipsi Ecclesiae tribuitur, propter instar universitatis; ideoque et Ioannes apostolus, in Apocalypsi, septem scripsit Ecclesiis. |
| 2 | Ecclesia vero adhuc in ista mortalitatis carne constituta propter ipsam mutabilitatem lunae nomine in Scripturis saepe vocatur. |
| 3 | Quod vero anniversarius dies paschalis, non ad eumdem redit anni diem, sicut dies quo creditur Dominus natus, hoc fit propter Dominicum diem et lunam. |