| 1 | Sed et non solum propter tempus tertium, quia inde incipit hebdomada tertia, sed etiam propter ipsam conversionem lunae. |
| 2 | Tunc enim illa ab inferioribus ad superiora convertitur, et haec nobis de luna similitudo assumitur, de visibilibus ad invisibilia, et de corporalibus ad spiritualia sacramenta transire, ut magis magisque huic saeculo moriamur, et vita nostra abscondatur cum Christo, omnemque lucem studii nostri, quae ad inferiora vergebat, ad superiora convertamus, ad illam scilicet aeternam contemplationem immutabilis veritatis (Coloss. III). |