monumenta.ch > Isidorus > 4
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 32, 3. <<<    

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 32, 4.

1 Propter ipsum ergo initium novae vitae, ad quam transimus, et propter novum hominem, quem iubemur induere, et exuere veterem, expurgantes vetus fermentum, ut simus nova conspersio, quoniam pascha nostrum immolatus est Christus; propter hanc ergo vitae novitatem primus mensis in anni mensibus celebrationi huic attributus est, nam et ipse dicitur mensis novorum.
2 Quia vero in toto tempore saeculi nunc tertium tempus apparuit, ideo resurrectio Domini triduana est.
3 5. Primum enim tempus est ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia, ubi iam manifestum est sacramentum quod erat ante in prophetico aenigmate occultum.
4 Hoc ergo et in lunari numero significatur.
5 Quia enim septenarius numerus solet in Scripturis ad quamdam perfectionem mysticus apparere, in tertia hebdomada lunae pascha celebratur, id est, qui dies occurrerit a quarta decima in vicesimam primam.
Isidorus HOME

uwb18.45

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik