Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 32, 2.
| 1 | Quia enim, sicut dicit Apostolus, mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram, transitus quidem de morte ad vitam in illa passione Domini et resurrectione sacratus est. |
| 2 | Nam et vocabulum ipsum, quod pascha dicitur, non Graecum, sed Hebraeum est, neque a passione, quoniam παθεῖν Graece dicitur pati, sed a transitu Hebraeo verbo pascha appellatum est. |
| 3 | Quod et maxime evangelista expressit, cum celebraretur a Domino pascha cum discipulis: Cum vidisset, inquit, Iesus quia venit hora ut transiret de hoc mundo ad Patrem (Ioan. XIII). |