monumenta.ch > Isidorus > 5 > 1
>>> Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 32, 2.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 32, 1.

1 Iam vero paschale sacramentum, quod nunc in Salvatoris nostri mysterio manifestissime celebratur, in Veteri Testamento figuraliter primum gestum est, quando agno occiso pascha celebravit populus Dei in Aegypto (Exod. XII).
2 Cuius figura in veritate completa est in Christo, qui sicut ovis ad immolandum ductus est.
3 Cuius sanguine illitis postibus nostris, id est, cuius signo crucis signatis frontibus nostris a perditione huius saeculi, tanquam a captivitate Aegyptiaca liberamur.
4 Cuius quidem diem paschalis resurrectionis mysticum non solum pro eo celebramus, quod in eodem a mortuis resurrexit, sed etiam et pro aliis sacramentis, quae per eumdem significantur
Isidorus HOME

uwb18.44