| 1 | Iam vero per longitudinem, qua totum corpus extenditur, ipsa tolerantia significatur, ut longanimes permaneamus, unde longanimes dicuntur qui tolerant. |
| 2 | Per profundum autem, hoc est, partem illam ligni quae in terrae abdito defixa latet, sed inde consurgit omne quod eminet, inscrutabilia indicantur iudicia Dei; de quibus occulta eius voluntate vocatur homo ad participationem tantae gratiae, alius sic, alius vero sic. |