Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 30, 7.
| 1 | Hanc hilaritatem significat crucis latitudo in transverso ligno, ubi figuntur manus. |
| 2 | Per manus enim opus intelligitur, per latitudinem hilaritas operantis, quia tristitia facit angustias. |
| 3 | Porro per latitudinem crucis, cui caput adiungitur, exspectatio supernae retributionis de sublimi iustitia Dei significatur. |
| 4 | Et ut ipsa opera bona non propter beneficia Dei terrena ac temporalia facienda credantur, sed potius propter illud quod desuper sperat fides, quae per dilectionem operatur. |