monumenta.ch > Isidorus > 1 > 6
    >>> 7.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 30, 6.

1 Dicitur enim homini: Tolle crucem tuam, et sequere me.
2 Tunc enim crucifigitur caro, cum mortificantur membra nostra super terram, fornicatio, immunditia, luxuria, et caetera.
3 Dumque exterior homo corrumpitur, ut interior renovetur de die in diem, passio est crucis.
4 Et haec quidem dum sunt bona opera, tamen adhuc laboriosa, quorum merces requies est.
5 Ideoque dicitur: Spe gaudentes, ut cogitantes scilicet requiem futuram, cum hilaritate et laboribus operemur.
Isidorus HOME

uwb18.42