Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 30, 4.
| 1 | Tertia causa est susceptae crucis ut superba saeculi et inflata sapientia, per crucis stultam, ut putatur, praedicationem humiliata, corrueret; ut putaret id quod stultum Dei est quanto sit hominibus sapientius, et quod infirmum Dei est quanto sit fortius tota hominum fortitudine (I Cor. I). |
| 2 | 5. Docet apostolus Paulus (Ephes. V), illuminatos debere habere oculos cordis ad intelligendum quae sit latitudo crucis, et longitudo, et altitudo, et profundum. |
| 3 | Cuius latitudo est transversum lignum quo extenduntur manus, longitudo a latitudine deorsum usque ad terram, altitudo a latitudine sursum usque ad caput, profundum vero quod terrae infixum absconditur; quo signo crucis omnis vita sanctorum describitur. |