| 1 | Cuius quidem crucis iniuriam non pertulit illa divinitatis substantia, sed sola susceptae humanitatis natura. |
| 2 | Passio enim corporis fuit, divinitas vero exsors iniuriae mansit. |
| 3 | Tripertita autem ratio dominicae passionis ostenditur. |
| 4 | Prima itaque causa est ut Christus pro reatus mundi redemptione daretur, et hostis antiquus, velut hamo crucis, caperetur, scilicet ut quos obsorbuerat evomeret, et praedam quam tenebat amitteret, non potentia victus, sed iustitia, non dominatione, sed ratione. |