monumenta.ch > Isidorus > 1
>>> Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 30, 2.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 30, 1.

1 Parasceve, id est, sexta Sabbati, ideo in solemnitate habetur, quia in eo die Christus mysterium crucis explevit, propter quod venerat in hunc mundum, ut quia ligno percussi fueramus in Adam, rursus per ligni mysterium sanaremur.
2 Huius enim causa triumphi humana pusillitas Christo per omnem mundum celebritatem annuam praebet, pro eo quod dignatus est sanguine passionis suae saeculum redimere, et peccatum mundi per crucem morte devicta absolvere.
Isidorus HOME

uwb18.40