monumenta.ch > Isidorus > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 29, 1. <<<    

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 29, 2.

1 Hinc est quod eodem die altaria templique parietes et pavimenta lavantur, vasaque purificantur, quae sunt Domino consecrata.
2 Quo die proinde etiam sanctum chrisma conficitur, quia ante biduum paschae Maria caput ac pedes Domini unguente perfudisse perhibetur.
3 Unde et Dominus discipulis suis dixit: Scitis, quia post biduum pascha fiet, et Filius hominis tradetur, ut crucifigatur (Matth. XXVI).
Isidorus HOME

uwb18.39

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik