monumenta.ch > Isidorus > 2
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 28, 1. <<<    

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 28, 2.

1 In asello autem, quem sedendo Ierusalem venit, indicavit simplicia corda gentilitatis, quae praesidendo atque regendo perducebat ad visionem pacis.
2 Hoc autem die symbolum competentibus traditur, propter confinem dominicae paschae solemnitatem; ut quia iam ad Dei gratiam percipiendam festinant, fidem quam confiteantur agnoscant.
3 Vulgus ideo eum diem capitilavium vocant, quia tunc moris est lavandi capita infantium qui ungendi sunt, ne forte observatione Quadragesimae sordidata ad unctionem accederent.
Isidorus HOME

uwb18.28