Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 28, 1.
| 1 | Dies Palmarum ideo celebratur, quia in eo Dominus et Salvator noster, sicut propheta cecinit, Ierusalem tendens, asellum sedisse perhibetur. |
| 2 | Tunc gradiens cum ramis palmarum multitudo plebium obviam ei clamabat: Osanna, benedictus qui venit in nomine Domini, Rex Israel (Zach. IX; Matth. XXI; Ioan. XII). |
| 3 | In ramis enim palmarum significabatur victoria, qua erat Dominus mortem moriendo superaturus, et trophaeo crucis de diabolo mortis principe triumphaturus. |