| 1 | Refert autem Cassianus apud Aegyptios Nativitatis diem, et epiphaniorum solemnitatem non bifarie, ut in occiduis provinciis, sed sub diei unius festivitate celebrari. |
| 2 | Epistolae quoque pontificis Alexandrini per universas Aegypti Ecclesias vel monasteria diriguntur, quibus et initium Quadragesimae, et dies Paschae denuntiatur. |