monumenta.ch > Isidorus > 2
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 27, 1. <<<     >>> 3.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 27, 2.

1 Siquidem eodem die idem Iesus etiam Iordanis lavacro tingitur, divisoque coelo Spiritus sancti descendentis testimonio Dei esse Filius declaratur (Matth. III); cuius diei nomen, ex eo quod apparuit gentibus, Epiphania nuncupatur.
2 Epiphania enim Graece, Latine apparitio vel ostensio dicitur.
3 Tribus igitur ex causis hic dies hoc vocabulum sumpsit sive quod tunc in baptismo suo Christus populis fuerit ostensus, sive quod ea die sideris ortu magis est proditus, sive quod primo signo per aquam in vinum versam multis est manifestatus.
Isidorus HOME

uwb18.27