| 1 | Epiphaniorum diem proinde festa solemnitate viri apostolici signaverunt, quia in eo est proditus stella Salvator, quando invenerunt magi Christum in praesepi iacentem, adorato offerentes competentia munera Trinitati, aurum, thus et myrrham, Regi, Deo atque passuro. |
| 2 | Ideo ergo diem hunc annua celebritate sacraverunt, ut mundus agnoscat Dominum quem elementa coelitus prodiderunt. |