Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 26, 2.
| 1 | Volens ergo Deus terminare peccatum, consuluit verbo, lege, prophetis, signis, plagis et prodigiis. |
| 2 | Sed cum nec sic quidem errores suos admonitus agnosceret mundus, misit Deus Filium suum, ut carne indueretur, et hominibus appareret, et peccatores sanaret. |
| 3 | Qui ideo in homine venit, quia per seipsum ab hominibus cognosci non potuit. |
| 4 | Ut autem videretur, Verbum caro factum est, assumendo carnem, non mutatum in carnem. |
| 5 | Assumpsit enim humanitatem, non amisit divinitatem. |
| 6 | Ita idem Deus et idem homo, in natura Dei aequalis Patri, in natura hominis factus mortalis in nobis pro nobis, de nobis, manens quod erat, suscipiens quod non erat, ut liberaret quod fecerat. |