| 1 | Natalis Domini dies ea de causa a Patribus votivae solemnitatis institutus est, quia in eo Christus pro redemptione mundi nasci corporaliter voluit, prodiens ex virginis utero, qui erat in Patris imperio. |
| 2 | Cuius susceptae carnis causa haec est. |
| 3 | Postquam enim invidia diaboli parens ille primus spe seductus inani cecidit, confestim exsul, et perditus in omni genere suo radicem malitiae et peccati transduxit, crescebatque in malum vehementius omne genus mortalium diffusis ubique sceleribus, et, quod est nequius, omnium cultibus idolorum serviens. |