monumenta.ch > Isidorus > 8 > 5 > 3 > 4
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 25, 3. <<<    

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 25, 4.

1 Sabbatum autem dies septimus est, quem sequitur Dominicus, in quo primum manna de coelo venit.
2 Unde intelligant Iudaei iam tunc praelatam esse Iudaico Sabbato Dominicam nostram; iam tunc indicatum est quod in Sabbato ipsorum gratia ad eos de coelo nulla descenderit, sed in nostra Dominica, in qua primum manna Dominus pluit.
Isidorus HOME

uwb18.25