monumenta.ch > Isidorus > 3
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 25, 2. <<<     >>> 4.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 25, 3.

1 Apparet autem hunc diem etiam in sacrosanctis Scripturis esse solemnem; ipse enim primus est dies saeculi, in ipso creati sunt angeli, in ipso quoque a mortuis resurrexit Christus, in ipso de coelis super apostolos sanctus descendit Spiritus, manna in eodem die in eremo primum de coelo datum est.
2 Sic enim dicit Dominus: Sex diebus colligetis manna, in die autem sexto duplum colligetis (Exod. XVI).
3 Sexta enim dies est parasceve, quae ante Sabbatum ponitur.
Isidorus HOME

uwb18.24

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik