| 1 | Primo enim solum celebrandum Sabbatum traditum est, quia erat antea requies mortuorum. |
| 2 | Resurrectio autem nullius erat qui resurgens a mortuis non moreretur, mors illi ultra non dominaretur (Rom. VI). |
| 3 | Iam postquam facta est talis resurrectio in corpore Domini, ut praeiret in capite Ecclesiae, quod corpus Ecclesiae speraret in finem, dies Dominicus, id est, octavus, qui et primus, in festivitate successit. |