monumenta.ch > Isidorus > 1
>>> Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 25, 2.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 25, 1.

1 Sabbatum autem datum est priori populo in otio corporaliter celebrandum, ut figura esset in requiem, unde et Sabbatum requies interpretatur.
2 Dies tamen Dominicus non Iudaeis, sed Christianis per resurrectionem Domini declaratus est, et ex illo habere coepit festivitatem suam.
3 Ipse est enim dies primus, qui post septimum reperitur octavus.
4 Unde et in Ecclesiaste ad duorum Testamentorum significationem dicitur, illi septem, et illi octo (Eccl. XI).
Isidorus HOME

uwb18.24