monumenta.ch > Isidorus > 2
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 24, 1. <<<    

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 24, 2.

1 Nam sicut ipse Dominus noster Iesus Christus et Salvator noster tertia die resurrexit a mortuis, ita et nos resurrecturos in novissimo saeculo speramus.
2 Unde etiam in Dominico die stantes oramus, quod est signum futurae resurrectionis; hoc agit universa Ecclesia, quae in peregrinatione mortalitatis inventa est, exspectans in finem saeculi, quod in Domini Iesu Christi corpore praemonstratum est, qui est primogenitus a mortuis.
Isidorus HOME

uwb18.23

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik