monumenta.ch > Isidorus > 2
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 23, 1. <<<    

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 23, 2.

1 Diluculo autem proinde oratur, ut resurrectio Christi celebretur; matutina enim luce radiante, Dominus et Salvator noster ab inferis resurrexit, quando coepit oriri fidelibus lux quae, moriente Christo, occiderat peccatoribus.
2 Siquidem et eodem tempore cunctis spes futurae resurrectionis creditur, cum iusti et omnes ab hac temporali morte, quasi a sopore somni resurgentes, evigilabunt.
Isidorus HOME

uwb18.23