monumenta.ch > Isidorus > 20 > 3 > 3 > 3 > 14 > 3
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 22, 2. <<<     >>> 4.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 22, 3.

1 Siquidem nec verbis solum docuit vigilias, sed etiam confirmavit exemplo; sic namque testatur in Evangelio: Quia erat Iesus pernoctans in oratione Dei (Act. XVI, 25).
2 Paulus quoque et Silas in custodia publica circa medium noctis orantes, hymnum, audientibus cunctis vinctis, dixisse memorantur, ubi repente terraemotu facto, et concussis carceris fundamentis, et ianuae sponte apertae, et omnium vincula sunt soluta.
Isidorus HOME

uwb18.21

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik