monumenta.ch > Isidorus > 5 > 7 > 12 > 9 > 5 > 8 > 8 > 12 > 12 > 3 > 7 > 9 > 5 > 14 > 5 > 4 > 4 > 116 > 9 > 14. DE AVCTORIBVS AGONVM. > 3 > 7 > 7 > 108 > 12 > 122 > 3 > 3 > 3 > 5 > 105 > 7 > 3 > 21
   

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, CAPUT XXI. De completis.

1 De completis autem celebrandis idem etiam in Patrum invenimus exemplis, David propheta dicente: Si ascendero in lectum strati mei, si dedero somnum oculis meis, aut palpebris meis dormitationem, aut requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino tabernaculum Deo Iacob (Psal. CXXXI).
2 Quis non stupeat tantam in Dei amore animi devotionem, ut somnum sibi, sine quo utique corpora humana deficiunt, penitus interdixerit, donec locum ac templum Domino fabricandum in pectore suo rex et propheta reperiret? Quae res debet nos fortiter admonere ut si ipsi locus Domini esse volumus, et tabernaculum eius, aut templum cupimus haberi, in quantum possumus, exempla sanctorum imitemur, ne de nobis dicatur, quod legitur: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt (Psal. LXXV), et caetera.
Isidorus HOME

bnf11864.89 uwb18.20

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik