monumenta.ch > Isidorus > 2
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 20, 1. <<<    

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 20, 2.

1 In Novo quoque Testamento eo tempore quo Dominus et Salvator noster coenantibus apostolis mysterium sui corporis et sanguinis initio tradidit, ut tempus ipsum sacrificii vesperum ostenderet saeculi, proinde in honorem ac memoriam tantorum sacramentorum his temporibus adesse nos decet Dei conspectibus, et personare in eius cultibus, orationum nostrarum illi sacrificium offerentes, atque in eius laudibus pariter exsultantes, Vesperum autem nominatum a sidere, qui vesper vocatur, et decidente sole exoritur.
2 De quo propheta dicit: Et vesperum super filios hominum prodire facit (Iob. XXXVIII).
Isidorus HOME

uwb18.19

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik