monumenta.ch > Isidorus > 13
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 18, 12. <<<    

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 18, 13.

1 « Nam non omnibus prosunt.
2 Et quare non omnibus prosunt, nisi propter differentiam vitae quam quisque gessit in corpore? Nam pro valde bonis gratiarum actiones sunt, pro non valde malis propitiationes sunt, pro valde malis, etiam si nulla sunt adiuvamenta mortuorum, qualescunque consolationes vivorum sunt.
3 Quibus autem prosunt, aut ad hoc prosunt, ut sit plena remissio, aut certe, ut tolerabilior fiat ipsa damnatio.
Isidorus HOME

uwb18.18