| 1 | Nam et cum Dominus dicit: Qui peccaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei, nec in hoc saeculo, nec futuro (Matth. XII), demonstrat quibusdam illic dimittenda peccata et quodam purgatorio igne purganda. |
| 2 | Ergo in quodam loco dictum est a sanctissimo Augustino: « Defunctorum animas sine dubio pietate suorum viventium relevari, cum pro illis sacrificium offertur, vel eleemosynae fiunt, si tamen aliquod quisque sibi meritum praeparavit, dum adhuc in corpore viveret, per quod ista prosint, quaecunque pro illo fiunt. |