monumenta.ch > Isidorus > 13 > 10
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 18, 9. <<<     >>> 11.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 18, 10.

1 Tantum interest inter propositionis panes et corpus Christi, quantum inter umbram et corpus, inter imaginem et veritatem, inter exemplaria futurorum et ea ipsa quae per exemplaria praefigurabantur.
2 Quapropter eligendi sunt aliquot dies, quibus prius homo continentius vivat, quo ad tantum sacramentum dignus accedere possit.
Isidorus HOME

uwb18.17