Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 18, 8.
| 1 | Caeterum si non sunt tanta peccata, ut excommunicandus quisque iudicetur, non se debet a medicina dominici corporis separare, ne, dum forte diu abstinendus prohibetur, a Christi corpore separetur. |
| 2 | Manifestum est enim, eos vivere, qui corpus eius attingunt. |
| 3 | Unde etiam timendum est ne, dum diu quisque separatur a Christi corpore, alienus remaneat a salute, ipso dicente: Nisi comederitis carnem filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Ioan. VI). |
| 4 | Qui enim iam peccare quievit, communicare non desinat. |