monumenta.ch > Isidorus > 8 > 5 > 3 > 4 > 3 > 5 > 12 > 7
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 18, 6. <<<     >>> 8.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 18, 7.

1 Dicunt aliqui, nisi aliquo intercedente peccato, Eucharistiam quotidie accipiendam; hunc enim panem dari quotidie nobis, iubente Domino, postulamus, dicentes: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.
2 Quod quidem bene dicunt, si hoc cum religione et devotione et humilitate suscipiunt, nec, confidendo de iustitia, superbiae praesumptione id faciant.
3 Caeterum si talia sunt peccata, quae quasi mortuum ab altari removeant, prius agenda poenitentia est, ac sic deinde hoc salutiferum medicamentum tunc suscipiendum.
4 Qui enim manducaverit indigne, iudicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI).
5 Hoc est enim indigne accipere, si eo tempore quis accipiat quo debet agere poenitentiam.
Isidorus HOME

uwb18.15

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik